SALBURGUM

SALBURGUM
SALBURGUM
nomen castri Germamiae, in Thuringia, sub proprio Dynasta, ex illustri Rhutenorum de Plavia Familia. In hac enim duae cum sint lineae, Senior et Iunior; ei adnumerantur, qui in Graiziae utraque domo et Burkii habitant: ad Iuniorem, decem silii Henrici et Magdalenae Schwartzenburgicae, quibus in Gera, Salburg, Schletz, Lobenstein sedes spectant. Salburgum autem nactus est, qui terrius ex decem illis natus erat, cuius τοκειολογία haec est. Henricus Ruthenus seu Reussen, Dn. in Plavia, qui obiit A. C. 1461. ex Irmgardi (filia Alberti Burggravii Kirchbergae) genuit Henricum Iuniorem Ruthenum, defunctum A. C. 1498. Quô et Magdalenâ Baron. Schwartzenbergiâ, natus Henricus Iunior, iunxit sibi Aemiliam Annam Mansfeldiam Comitem, et ex ea genuit Henticum Iuniorem Ruthenum: qui obiit A. C. 1572. Pater, ex Dorothea Comite Solmensi, Henrici Iunioris Rutheni, defuncti A. C. 1635. Huius ex Magdalena Comite Schwarizenburgica filius tertius, henricus Iunior Ruthenus Dn. de Plawen (qui decessit A. C. 1640.) ex Iulinan Elisabetha Comite Reingravia, genuit Henricum 1. Iuniorem (natum A. C. 1639. et maritum N N. Comitis de Hardeck, ductae A. C. 1662. et Magdalenam Iulianam (natam A. C. 1641. denatam 1649.) germanos: Ruthenos, Dominos de Plawen et. Lineae Iun. in Salburg. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nibil. Europ. Part. 1. p. 48.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”